monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 50
Et quia forsan eum non egere dicerent, contra hoc subdit Apostolus: Sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi, quia si acciperet Apostolus, iam pseudo libere acciperent, et sic in praedicatione durarent, et ita impedimentum fieret Evangelio. [Ambrosius] Ut ergo regulae Christianae ius maneret, licita quasi illicita fecit.